Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa. Quamvis simpliciter intelligi possit[9], Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adiunxisse, quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare quisquiliis, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico, potest non inconvenienter accipi. Baptismate patrato Spiritus immundus qui in eo prius habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationemque secularis conversationis eiiciatur locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium quae a mollitie fluidae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quibus suae nequitiae vestigia firmare[10] possit. Sed bene dicitur: Quaerens requiem et non inveniens, quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde improborum exoptatam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus[11]. In umbra, videlicet tenebrosas conscientias; in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices; in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans. Alio sensu, secundum beatum Gregorium[12], per umbram, recedente charitate, torpor frigidae mentis exprimitur, sicut de peccante homine scriptum est, quia secutus est umbram. Behemoth quia in talibus quamdam requiem invenit, quos a veri solis ardore subtrahendo frigidos facit, sub umbra dormire perhibetur. Dormire enim in sanctorum mentibus non potest, quia et si quando se in eis ad breve momentum collocat, ipse eum desideriorum coelestium aestus fatigat, et toties ut recedat pungitur, quoties ab eis amore intimo ad aeterna suspiratur.
Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.
Itaque domum dilectam animo gerit, quaerens qua revertatur copiam[13]; et cum venerit, invenit scopis mundatam, hoc est, expulsus maluit relictos petere penates[14], quam per scabrosa avia sine fine vehi[15], invenit tandem casulam suam gratia baptismatis a peccatorum tabe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam, atque ornatam dicit inventam: mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin.
Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus, vitiorum designat communitatem. Quemcunque enim post baptisma, sive pravitas haeretica, seu secularis cupiditas arripuerit, mox omnium se prosternet in barathra vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus, agmen triste, dicuntur ingressi. Quia non solum habebit illa septem vitia, quae Septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin, ipsas se virtutes habere simulabit.
Et sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Sed Orci veniente ministro, casula carcer fit, casta prius, nunc autem vipereo gelu fumata, spes pulsa protinus perit[16]; nihil tibi, miser, relinquitur, quo salutem tuam vitamque tuearis[17]. Agonista contra diversa inimicorum iacula uno utitur ancili, tu autem et huius unius indiges, quo te incolumem relinqui oporteat[18].
His addam parabolam aptiorem. Erat vir dives, multis honoribus opibusque illustris, sed in equis suis praecipuam ponens famam: erant enim aves quadrupedes, aquila et falcone ociores. Forte domo egressus et iuxta silvam patentem ambulans[19], pedem equinum mediis dumis invenit, adhuc sanguine fervidum. Timet igitur, ne unum suorum equorum lupi interfecerint, monstra horrentia et nigra[20], quorum in saevis faucibus numquam ira quiescit[21], neve, cetera carne devorata, in latebras abierint, relictam partem satietate contemnentes. Pavor inanis cogit credere omnes ei periisse, cum de unius iactura nesciat. Tantam equi pulcherrimi in erili pectore excitarunt tempestatem, ut a magna temeritate immunis remanere non posset. Pede itaque sublato festinat scisciturus, quid in stabulis agatur. Dum autem cum flavicoma virga, ieiunis illaesa morsibus[22], ad illam daedaleam caecam[23], qua clauduntur equi, appropinquat, unus stratorum, dominum prospiciens: «Quid, ait, tam bene pedatus ad nostra limina advenis?»