К книге
ИзбранноеСвященное Писание Ветхого Завета. О благе смерти. De bono mortis. De bono mortis
83%
Священное Писание Ветхого Завета. О благе смерти. De bono mortis. De bono mortis
177

1.1. Quoniam de anima superiore libro sermonem aliquem contexuimus, faciliorem uiam putamus de bono mortis conficere aliquid. Quae si animae noceat, malum uideri potest, si autem nihil officiat animae, ne malum quidem. Quod autem malum non est id etiam bonum, quoniam quod uitiosum id malum, quod autem uitio caret id bonum, ideoque bona malis contraria sunt et mala boms. Denique innocentia est, ubi non est nocendi uoluntas, et noxius dicitur qui non sit innoxius, misericors qui remittat, inmisericors qui ignoscere atque inflecti nesciat.

2. Sed forte aliqui adserat: «Quid tam contrarium quam uita morti? Si ergo uita bonum putatur, quomodo mors non est mala?». Et ideo quid sit uita, quid etiam mors consideremus. Vita est frui spirandi munere, mors priuari. Hoc autem spirandi munus apud plerosque in bonis ducitur. Hoc est ergo uita, frui bonis, mors contra bonis exui. Et scriptura dicit: Ecce dedi ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum, uitam bonum appellans, mortem malum uel ilia sibi priora et haec sibi conferens[1066]. Denique ut lectionis diuinac exemplo utamur, in paradiso est positus homo, ut ederet de ligno uitae et ceteris paradisi lignis, de ligno autem in quo esset cognitio boni et mali non ederet, quo die autem ederet, moite moreretur. Non seruauit praeceptum et caruit fructu atque eiectus de paradiso mortem gustauit. Malum igitur mors, quae pretio damnationis infertur.

Предыдущая главаГлава 177 из 214Следующая глава